

Liber Primus Samuelis*
Caput 5: Versus 1
[RAB., ubi supra.]Quae et Asdor, una de quinque urbibus Palaestinorum, decreta quidem tribui Judae, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autemignis patrisvel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcae in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretaturpiscis tristitiae,significat diabolum qui in mari hujus saeculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur[Job. 40.].Azotum.Locus est in quo posuit Samuel lapidem[I Reg. 7.], sicut in sequentibus demonstratur.